Arcana Coelestia (Elliott) n. 2897

Previous Number Next Number See English 

2897. Verbum autem in Ecclesia Antiqua quae post diluvium, fuit inde; homo hujus Ecclesiae quia fuit spiritualis, non autem caelestis, repraesentativa et significativa quid involverent, sciebat sed non percipiebat, {1}et quia involvebant Divina, illis in usum cesserunt et in cultu eorum Divino adhibita; et hoc ex causa ut communicationem haberent cum caelo; nam, sicut dictum, omnia quae in mundo sunt, repraesentant et significant talia quae in caelo. Etiam Verbum habuerunt scriptum, quod constabat ex Historicis et Propheticis, sicut Verbum Veteris Testamenti, sed illud Verbum successu temporis deperditum est; Historica vocata sunt Bella Jehovae, et Prophetica vocata sunt Enuntiata, ut constat apud Mosen, Num. xxi 14, 27, ubi citantur. Historica illorum scripta fuerant stilo prophetico, et quoad plurimam partem fuerunt historica facta, sicut illa quae in Gen. a i ad xi; ut patet ab illis quae inde sunt apud Mosen, ubi haec, Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae, {2}Vahebam in Supha, et fluvios Arnonis, et decursum fluviorum qui declinavit ad habitari Ar, et innititur termino Moabi, Num. xxi 14, 15. Prophetica illorum fuerunt scripta sicut Prophetica Veteris Testamenti, ut quoque patet ab illis quae etiam inde apud Mosen, ubi haec, Propterea dicunt Enuntiata: (seu Enuntiatores Prophetici,) Venite Heshbonem, aedificabitur, et firmabitur urbs Sihonis quia ignis exivit e Heshbone, flamma ex urbe Sihonis, comedit Ar Moabi, dominos excelsorum Arnonis. Vae tibi Moabe, periisti popule Kemosh, dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emoraei Sihoni;

et telis petiimus illos, periit Heshbon usque ad Dibonem, et vastavimus usque ad Nophah: quae usque ad Medebam, Num. xxi 27-30. Quod haec prophetica involvant arcana caelestia sicut prophetica Veteris Testamenti, manifeste patet, non solum ex eo quod exscripta sint a Mose, et applicata ad rerum statum, de quo tunc; sed etiam quod eadem paene verba legantur apud {3}Jeremiam, et propheticis apud illum inserta, in quibus quod totidem arcana caelestia sint quot verba, ex illis quae de interno sensu Verbi {4}dicta sunt, constare potest illa ita apud {5}Jeremiam, Ignis exivit e Heshbone, et flamma exinter Sihonem, et comedit angulum Moabi, et verticem filiorum sonitus: vae tibi Moab, periit populus Kemosh, quia sumpti filii tui in captivitatem et filiae tuae in captivitatem, xlviii 45, 46;

inde etiam patet quod illud Verbum {6}etiam sensum internum habuerit De Ecclesia Antiqua quae post diluvium, videatur n. 640, 641, 765 1238, 1327, 2385. @1 at$ @2 As Sch in which S i in m obs: Vahebum. AV has `What he did in the Red Sea'; RV Vaheb in Suphah, and in m, or `in storm.'$ @3 Ezechielem AI$ @4 i toties$ @5 Ezechielem AI$ @6 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church