Arcana Coelestia (Elliott) n. 2928

Previous Number Next Number See English 

2928. `Populo terrae, filiis Heth': quod significet ab illis qui ab Ecclesia spirituali, constat a significatione `populi' quod sint illi qui sunt in veris, ita spirituales, de qua n. 1259, 1260; a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.; et a significatione `filiorum Heth' quod sint illi qui {1}a nova Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2913. `Populus terrae' passim nominatur in Verbo ubi agitur de Israele et de Hierosolyma, et per illum {2}in sensu interno significatur Ecclesia spiritualis, seu illi qui ab Ecclesia spirituali, nam per Israelem et per Hierosolymam illa Ecclesia intelligitur; {3}cum agitur de Jehuda et de Zione, {4}tunc `gens' nominatur, et per `gentem' significatur Ecclesia caelestis, nam per Jehudam et {5}Zionem ea Ecclesia intelligitur: [2] quod `populus terrae' dicatur ubi de Israele et de Hierosolyma agitur, constat a pluribus locis in Verbo, ita ubi de Ecclesia spirituali, ut apud Ezechielem, Dicas ad populum terrae, ita dicit Dominus Jehovih habitatoribus Hierosolymae, ad humum Israelis, Panem {6}suum in maerore edent, et aquas {6}suas in vastatione bibent, propterea ut devastetur terra ejus, urbes habitatae vastabuntur, et terra desolata erit, xii 19, 20;

ubi in sensu interno `Hierosolyma et humus Israelis' pro Ecclesia spirituali, `panis et aquae' pro charitate et fide, seu pro bono et vero, `terra' pro ipsa Ecclesia, quae `vastata' dicitur quoad bonum et `desolata' quoad verum: [3] apud eundem Gogum et multitudinem ejus sepelient domus Israelis, ut mundent terram septem mensibus, et sepelient omnis populus terrae, xxxix [11, 12], 13;

`Gogus' pro cultu externo separato ab interno, qui idololatricus, n. 1151; `domus Israelis' pro Ecclesia spirituali quoad bonum, `populus terrae' quoad verum, `terra' pro ipsa Ecclesia; quod `terra' sit Ecclesia, est quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ita Ecclesiam, nam regnum Domini in terris est Ecclesia: [4] apud eundem, Omnis populus terrae erit ad {7}terumam hanc (sublationem) principi Israelis;...et faciet princeps in die hoc pro se, et pro omni populo terrae juvencum peccati:...incurvabunt se populus terrae ad ostium portae in sabbatis et noviluniis:...et intrabit populus terrae in festis statis, xlv 16, 22; xlvi 3, 9;

ubi de nova Hierosolyma, hoc est, de regno Domini spirituali; qui ibi, vocantur `populus terrae'; `princeps' est verum Divinum {8}quod a Domino. `Filii Heth' dicuntur, quia per `filios' significantur vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623: [5] quod vera praedicentur de spiritualibus, causa est quia spirituales per vera initiantur in bonum, hoc est, per fidem in charitatem; et quia faciunt bonum ex affectione veri, non scientes aliunde quod sit bonum quam quod ita instructi, conscientia illorum etiam fundata est in illis veris fidei, videatur n. 1155, 1577, 2046, 2088, 2184, 2507, 2715, 2716, 2718. @1 ab Ecclesia$ @2 i ibi$ @3 i at$ @4 ibi$ @5 i per$ @6 eorum$ @7 See note to n. 1947.$ @8 Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church