294. Quod 'tunica pellis' significet bonum spirituale et naturale, nec alicui constare potest nisi ex revelato sensu interiore; tum dein ex Verbo ubi similia occurrunt: hic in genere dicitur 'pellis,' et intelligitur pellis haedi, ovis, arietis, quae in Verbo significant affectiones boni, charitatem, et quae sunt charitatis; similia per 'oves' in sacrificiis: 'oves' appellantur quicumque sunt praediti bono charitatis, hoc est, bono spirituali et naturali; inde Dominus dicitur Pastor ovium, et qui charitate praediti sunt, vocantur 'oves,' ut cuivis notum est.