2947. `Ad oculos filiorum populi mei do illam tibi': quod significet {1}quoad intellectum omnium, constat a significatione `oculorum' quod sit intellectus, de qua n. 2701; et a significatione `filiorum populi' quod sint omnes; `filii populi' sunt illi qui primum initiati sunt in vera, `populus' enim sunt qui in veris, n. 1259, 1260; ideo non dicitur ad oculos populi mei, sed `ad oculos filiorum populi mei.' @1 secundum$