2954. `Dabo argentum agri, accipe a me': quod significet redemptionem quoad vera Ecclesiae quae a Domino, constat ex significatione `dare argentum' quod sit redimere per verum, de qua supra n. 2937, `argentum' enim est verum, n. 1551; a significatione `agri' quod sit Ecclesia, tum doctrina veri, de qua n. 368, 2936; et a significatione `accipere a me' quod sit reciprocum apud illos qui ab Ecclesia; reciprocum est fides quod redemptio sit a solo Domino. Quod redemptionem attinet, est illa idem ac reformatio et regeneratio, et inde liberatio ab inferno et salvatio; redemptio seu reformatio et {1}salvatio hominum Ecclesiae spiritualis fit per verum, at hominum Ecclesiae caelestis per bonum; [2] causae prius passim dictae sunt, nempe quod spirituales nihil voluntatis boni habeant, sed pro illa donati facultate intelligendi quid bonum; intellectus boni est qui principaliter vocatur verum, et quidem verum fidei, at velle illud et inde facere illud est quod vocatur bonum; spirituales itaque per intellectum boni, seu quod idem, per verum, introducuntur in voluntatem boni, seu quod idem, in bonum, sed non in aliquid voluntatis boni ex semetipsis, quia voluntas boni apud eos omnis deperdita est, n. 895, 927, 2124; sed in voluntatem novam quam accipiunt a Domino, n. 863, 875, 1023, 1043, 1044; et cum hanc voluntatem acceperint, tunc in specie dicuntur redempti. @1 regeneratio$