Arcana Coelestia (Elliott) n. 2959

Previous Number Next Number See English 

2959. `Terra quadringentorum siclorum argenti': quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione `quadringentorum siclorum' de qua sequitur, et a significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod `quadringenti sicli' significent redemptionis pretium, inde est quia `quadringenta' significant vastationem, et `siclus' pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f., 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; {1}qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc `quadringenta' cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum. [2] Quod `quadringenti anni' significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. xv 13;

ubi {2}videatur quod per `quadringentos annos' intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi {3}dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus {4}Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. vi 16-20; Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. xlvi 11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. vii 7; inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus{5}, fuerint circiter ducenti quindecim anni: [3] adhuc magis constare potest quod per `quadringenta' in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 40, 41:

cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per `triginta' status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione numeri triginta {6}videatur n. 2276; et per `quadringentos annos' status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia: [4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. vi 6:

et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. vii 8;

xiii 6 [A.V. 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. xv 15; xxiv 18:

apud Samuelem, Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23: quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per `quadringentos siclos' significatur redemptionis pretium. [5] Quod `siclus' significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo; apud Mosen, Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. xxvii 25: et alibi, Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. v 15;

inde patet quod per `siclum' significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur `siclus sanctitatis,' etiam pluries alibi, ut Exod. xxx 24; Lev. xxvii 3; Num. iii 47, 50; vii 13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; xviii 16. [6] Quod `siclus' sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem, ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, xlv 12;

quod ibi per `siclum,' et per `libram,' et per `numeros' significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, `terra enim sancta,' et `civitas sancta' ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri: [7] apud Mosen, Quod vir daret expiationem animae suae,...ne esset plaga,...dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset {7}terumah (sublatio) Jehovae, Exod. xxx 12, 13: ibi `decem gerae' quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per `decem,' videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur `terumah' seu sublatio Jehovae, et dicitur quod `per illa erit expiatio animae'; causa quod aliquoties dicatur quod `siclus esset viginti gerae,' ut in loco citato, tum Lev. xxvii 25; Num. iii 47; xviii 16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod `viginti' sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. xxiv 22; Exod. xxxviii 24; Ezech. iv 10; xlv 12, pretium auri, quia `aurum' significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia `argentum' significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per `terram quadringentorum siclorum argenti' significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur `terra'; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f. @1 qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi$ @2 videtur$ @3 i quam$ @4 a Jacobo$ @5 i inde$ @6 videtur$ @7 see note to n. 1947.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church