Arcana Coelestia (Elliott) n. 2966

Previous Number Next Number See English 

2966. `Quadringentos siclos argenti': quod significet redemptionis pretium, supra n. 2959 ostensum est, sed quid redemptionis pretium, {1}dicetur; redemptio est solius Domini, ita quoque redemptionis pretium; et hoc praedicatur etiam de receptione apud hominem, apud quem redemptionis pretium tantum est quantum recipit: redemptionis pretium est Domini meritum et justitia per gravissimas tentationes, per quas univit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et hoc ex propria potentia, et per unitionem illam salvavit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; quod Dominus justitia factus per gravissimas tentationes, videatur n. 1813, 2025, 2026, 2027; quod univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, n. 1725, 1729, 1733, 1737, 1813, 2083; quod ex propria potentia, n. 1616, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523, 2632; et quod per unitionem illam salvaverit genus humanum, ac imprimis illos qui ab Ecclesia spirituali, n. 2661, 2716; haec sunt quae significantur per redemptionis pretium: [2] quod etiam id praedicetur de receptione apud hominem, apud quem tantum est quantum is recipit, constare potest ex eo quod Divinum Domini sit quod apud hominem facit Ecclesiam, nihil enim audit Ecclesia quam quod est proprium Domini; est bonum quod amoris et charitatis, et est verum quod fidei, quae faciunt id quod Ecclesia dicitur; quod omne bonum a Domino et quod omne verum a Domino, notum est; bonum et verum quod ab homine, non est bonum et verum; inde patet quod redemptionis pretium tantum sit apud hominem quantum is recipit: [3] apud Judaeos, quoniam redemptio Domini tam parum aestimata fuit, ut vix esset aliquid, ideo dicitur apud Zachariam, Dixi ad illos, Si bonum in oculis vestris, date mercedem meam, et si non, omittite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos, et dixit Jehovah ad me, Projice illud ad figulum, magnificentiam pretii, quo aestimatus sum apud illos, xi 12, 13:

et apud Matthaeum, Sumpserunt triginta argenteos, pretium aestimati, quem emerant a filiis Israelis, et dederunt pro agro figuli, sicut praecepit mihi Dominus, xxvii 10 [A.V. 9, 10];

`triginta' quod sit parum ut vix aliquid, videatur n. 2276; ita quod judaei non aestimaverint quicquam meritum et redemptionem Domini; at qui credunt omne bonum et omne verum a Domino, apud illos redemptionis pretium significatur per `quadraginta,' et in superiore gradu per `quadringenta.' @1 nondum dictum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church