Arcana Coelestia (Elliott) n. 297

Previous Number Next Number See English 

297. Bonum caeleste est quod non vestitur, quia intimum, et est innocens: at bonum caeleste spirituale est quod primum vestitur, tum bonum naturale; nam exteriora sunt, et vestibus comparantur, ut et vestes vocantur; sicut ubi de Antiqua Ecclesia agitur apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, calceavi te meli, accinxi te bysso, et obtexi te serico, xvi 10:

apud Esaiam, Indue vestes ornatus tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, lii 1:

in Apocalypsi, Qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, iii 4, 5;

et ibi de viginti quatuor senioribus, quod 'induti vestimentis albis,' iv 4. Ita bona exteriora, quae sunt caelestia spiritualia et naturalia, sunt 'vestes'; quare etiam qui donati bonis charitatis, apparent in caelo vestibus splendentibus amicti; hic autem, quia in corpore adhuc, 'tunica pellis.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church