Arcana Coelestia (Elliott) n. 2972

Previous Number Next Number See English 

2972. `Et omnis arbor quae in agro': quod significet cognitiones Ecclesiae interiores, constat a significatione `arboris' quod sint perceptiones cum agitur de Ecclesia caelesti, de qua n. 103, 2163, at cognitiones cum agitur de Ecclesia spirituali, de qua n. 2722; hic cognitiones interiores quia dicitur `omnis arbor quae in agro,' et sequitur `quae in omni termino ejus circumcirca' per quae significantur cognitiones exteriores; et a significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua prius. De arbore quae in agro et in terminis ejus circumcirca memoratur propter sensum illum internum, alioquin non memoratu digna in Verbo quod Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church