Arcana Coelestia (Elliott) n. 2975

Previous Number Next Number See English 

2975. `Ad oculos filiorum Heth': quod significet ad intellectum illorum, nempe qui a {1}nova Ecclesia spirituali, constat a significatione oculorum' quod {2}sit intellectus, de qua n. 212, 2701; et a {3}significatione `filiorum Heth' quod sint illi qui a nova Ecclesia spirituali, de qua n. 2913, 2928. Supra vers. 16 dictum quod `Abraham locutus in auribus filiorum Heth,' quo significatum quod secundum facultatem eorum, n. 2965, 2967; hic autem dicitur `ad oculos filiorum Heth' et significatur quod ad intellectum eorum; prius involvit applicationem ad eorum voluntatem, hoc autem ad eorum intellectum; homo enim quoad utramque partem reformatur; nisi enim voluntas et intellectus concordent, usque ut unum faciant, homo non regeneratus est, hoc est, nisi bonum et verum, seu quod idem, charitas et fides unum sint, charitas enim est voluntatis, fides autem est intellectus; inde est quod prius dictum `in auribus filiorum Heth,' hic autem, `ad oculos filiorum Heth.' @1 after spirituali$ @2 sint$ @3 repraesentatione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church