Arcana Coelestia (Elliott) n. 2992

Previous Number Next Number See English 

2992. Ex multa experientia mihi scire datum est quod in mundo naturali, inque tribus ejus regnis, ne hilum sit quod non repraesentet aliquid in mundo spirituali, seu quod non ibi habeat aliquid cui correspondeat; praeter plures experientias id quoque constare {1}potuit ab hac: aliquoties cum in loquela essem de visceribus corporis, et sequerer nexum illorum ab illis quae sunt capitis, ad illa quae sunt thoracis, usque ad illa quae sunt abdominis, quod tunc angeli qui supra me erant, duxerint cogitationes meas per spiritualia quibus illa correspondebant, et quidem ita ut nihil aberraret; illi ne hilum cogitabant de visceribus corporis de quibus ego, sed solum de spiritualibus quibus correspondebant. Talis est intelligentia angelica ut ex spiritualibus sciant omnia et singula quae in corpore, etiam arcanissima, quae nusquam ad cognitionem hominis pervenire possunt, immo omnia et singula quae in universo mundo, absque fallacia, et hoc quia inde causae, et causarum principia. @1 potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church