2998. Quod tales correspondentiae sint, per plures annos ita mihi familiare factum est ut vix aliquid familiarius, tametsi tale sit ut homo non sciat quod sit, {1}nec credat quod aliquem nexum habeat cum mundo spirituali, cum tamen omnis nexus ejus est inde, et ne quidem subsistere potest momento, nec aliqua pars in illo, absque hoc nexu; inde {2}omnis ejus subsistentia. Etiam scire mihi datum, quaenam societates angelicae ad unamquamvis provinciam corporis pertinent, tum quales sunt{3}, ut {4}quaenam et quales ad provinciam cordis; {4}quaenam et quales ad provinciam pulmonum, tum {4}quaenam et quales ad hepatis{5}; tum {4}quaenam et quales ad sensoria, ut ad oculum, ad aures, ad linguam, et ad reliqua; {6}de quibus, ex Divina Domini Misericordia, singillatim. @1 et I but A had et credat quod nullum, changed nullum to aliquem but omitted to alter et to nec.$ @2 i est$ @3 i et quodnam spirituale et caeleste quod correspondet.$ @4 A has quinam, and in the last case qui, probably angeli is understood instead of societates as in I.$ @5 i et reliquorum viscerum$ @6 See after chaps. xxvii-xliii.$