3016. `Abraham senex cum venit in dies': quod significet cum adesset status quod Humanum Domini fieret Divinum, constat a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua n. 1893, 1965, 1989, 2011, 2172, 2198, 2501, 2833, 2836, et alibi multoties; a significatione `senis seu senectutis' quod sit exuere quod humanum est, ac induere quod caeleste, de qua n. 1854, 2198, et cum praedicatur de Domino, quod sit induere Divinum: et a significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; inde `venire in dies' quod sit cum adesset status. Quod `senex' et `venire in dies' illa significent, causa est quia apud angelos nulla idea senectutis est, nec progredientis aetatis, quae est `venire in dies,' sed idea status quoad vitam in qua {1}sunt; quare cum progressus aetatis et senectus nominatur in Verbo, angeli qui apud hominem, non possunt aliam ideam habere quam status vitae in qua sunt, et in qua homines cum percurrunt aetates usque ad ultimam, quod nempe successive sic exuant humanum, ac induant caeleste, nam vita humana non aliud est ab infantia ad senium, quam progressio a mundo ad caelum, ac ultima quae est mors, est ipse transitus; sepultura ideo est resurrectio quia plenaria exuitio, n. 2916, 2917; quia {2}angeli in tali idea sunt, non aliud per `venire in dies' et per `senectutem' in sensu interno, qui principaliter pro angelis est, et pro hominibus qui angelicae {3}mentes sunt, significari potest. @1 i illi$ @2 after sunt$ @3 mentis$