Arcana Coelestia (Elliott) n. 3023

Previous Number Next Number See English 

3023. `Adjurabo te in Jehovam Deum caeli et Deum terrae': quod significet obstrictionem sanctissimam ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde, constat a significatione `adjurare' quod sit per juramentum obstringere, adjuratio enim non aliud est quam obstrictio, et haec sanctissima cum `in Jehovam Deum caeli et Deum terrae,' hoc est, ad Divinum quod supra et quod supra, seu quod idem, ad Divinum quod in supremis et in illis quae inde: `Jehovah Deus caeli' quia dicitur de Domino, est Ipse Jehovah Qui `Pater' {1}vocatur, ex Quo conceptus, ita Qui Divina Ipsius Essentia; ipsa enim conceptio dedit ipsissimam Essentiam ex qua fuit; `Jehovah Deus terrae' est tunc Jehovah qui `Filius' dicitur, ita Humana Ipsius Essentia; exstitit haec ab illa cum Dominus eam quoque Divinam fecit; ita significatur per `Jehovam Deum caeli' Divinum quod in supremis, et per `Jehovam Deum terrae' Divinum quod in illis quae inde. Dominus autem `Jehovah Deus caeli' dicitur ex Divino Ipsius quod in caelis, et `Deus terrae' ex Divino quod in terris; Divinum in caelis etiam est quod apud hominem in internis ejus, Divinum autem in terra est quod in ejus externis; interna enim hominis sunt ejus caelum, quia per illa conjunctus est angelis, externa autem ejus sunt terra, nam per illa conjunctus est hominibus, n. 82, 913, 1411, 1733; cum homo regeneratus est, tunc illa influunt in haec, et haec sunt ab illis; inde etiam sciri potest quid Ecclesiae interna et quid ejus externa. @1 dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church