Arcana Coelestia (Elliott) n. 3039

Previous Number Next Number See English 

3039. `Ipse mittet angelum Suum coram te': quod significet Divinam Providentiam, constat ex significatione `angeli' in Verbo quod sit Dominus, sed quid Domini quod appareat ex serie, de qua n. 1925; quod hic Divina Providentia, constat. Quod per `angelos' Dominus in Verbo intelligatur, est quia omne quod in Verbo locutum est per prophetas et reliquos dictantibus angelis, sit a Domino, hoc est, sit Ipsius Domini; angeli in caelo etiam agnoscunt et percipiunt quod nihil boni et veri a se sed a Domino, usque adeo ut aversentur omnia quae aliam ideam inducunt; inde est quod per angelos, nempe bonos, Dominus intelligatur, sed quid Domini quod appareat ex serie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church