Arcana Coelestia (Elliott) n. 304

Previous Number Next Number See English 

304. Ex his constat quod haec sint quae intelliguntur per verba haec, 'ne forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum'; 'sumere ab arbore vitarum, et 'edere' est scire, usque ut agnoscat, quicquid est amoris et fidei, nam 'vitae' in plurali sunt amor et fides; 'edere' significat hic ut prius nosse; 'vivere in aeternum' non est vivere in corpore in aeternum, sed vivere post mortem in damnatione aeterna; homo qui mortuus, non ideo vocatur 'mortuus,' quod moriturus post vitam corporis, sed quod victurus vitam mortis, nam 'mors' est damnatio et infernum; similiter per vivere significatur apud Ezechielem, Animas venamini populo Meo, et animas vobis vivere facitis, et profanastis Me apud populum Meum,...ad occidendum animas, quae non morientur, et ad vivere faciendum animas, quae non vivent? xiii 18, 19.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church