3055. `Ab extra urbem': quod significet remotionem a doctrinalibus, constat a significatione `urbis' quod sit doctrinale, de qua n. 402, 2449; `extra quam' quod sit extra doctrinalia, ita remotio ab illis, patet.
{1}3055a. `Ad puteum aquarum': quod significet ad recipienda vera fidei, constat a significatione `putei aquarum' quod sit Verbum, ex quo verum fidei, tum quoque ipsum verum, de quo n. 2702; hic `puteus aquarum' dicitur, in sequentibus autem passim `fons'; quae differentia sit in sensu interno, cum `puteus' aquarum, et cum `fons,' nominatur, in loco citato videatur.] @1 In A this paragraph numbered 3056 is deleted and at the foot is written `Gadt forbi' (missed out). The nos. 3057-3060 are altered to 3056-3059.$