3068. `Declina quaeso cadum tuum': quod significet submissionem scientificorum, constare potest a significatione declinare quod sit submittere, et a significatione `cadi' quod sint scientifica; quod hydria seu cadus sint scientifica, inde est quia `aqua' significat verum, n. 680, 739, 2702, et cadus est vas in quo aqua, sicut scientificum est vas in quo verum; omne enim scientificum est vas veri, et omne verum est vas boni; scientificum absque vero est vas vacuum, similiter verum absque bono, at scientificum in quo verum, et verum in quo bonum, est vas plenum; affectio quae est amoris, est quae conjungit ut insint ordine; nam amor est conjunctio spiritualis.