Arcana Coelestia (Elliott) n. 3091

Previous Number Next Number See English 

3091. `Et festinavit et demisit cadum suum super manum suam': quod significet submissionem recipientium ex potentia, constat ex significatione `demittere' quod sit submissionis; a significatione `cadi' quod sit recipiens, de qua n. 3068, 3079; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878. Submissio recipientium ex potentia est quod doctrinalia, cognitiones et scientifica, quae sunt recipientia, n. 3068, 3079, se applicent; est catena subordinationis, ita applicationis, proinde submissionis, a Primo Vitae, seu {1}Domino; quae in loco inferiore sunt, quia inservire debent superiori, in submissione erunt, absque submissione eorum non datur conjunctio: potentia, de qua hic, est a vero; hoc submittit illa quae infra sunt; vero imprimis tribuitur potentia in Verbo, ideo de vero praedicantur manus, {2}brachia, ut et humeri, per quae potentiae in sensu interno significantur, n. 878, 1085: et ipsa potentia est a bono, {3}per verum, quae apparet a vero. @1 Divino$ @2 i etiam$ @3 sed per verum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church