Arcana Coelestia (Elliott) n. 3095

Previous Number Next Number See English 

3095. `Et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem': quod significet separationem affectionis veri quae initiabatur bono Divino, constat ex significatione `evacuare cadum' quod sit separare verum; per `cadum' enim ut per vas continens non modo significatur scientificum in quo verum, sed etiam verum in quo bonum, videatur n. 3068, 3079; hic quia de initiatione agitur, est verum quod initiabatur bono Divino; et quia ipsum verum nusquam conjungitur bono nisi per affectionem suam, n. 3024 pr, 3066, nam in affectione est vita per quam conjunctio, ideo hic est affectio veri quae intelligitur: tum ex significatione `canalis' seu aqualiculi quod sit veri bonum, `aqua' enim in canali significat verum, n. 739, 2702, ac ipse canalis simile ac lignum, nempe bonum, n. 2784, 2812; veri bonum est quod producitur a bono per verum, et est sicut proles nata ex vero ut a matre, et a bono ut a patre, omne bonum genuinum quod in naturali homine, est inde seu ex conjugio boni et veri in rationali; hoc bonum est quod vocatur veri bonum et significatur in Verbo per `canalem' seu aqualiculum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church