3098. Quae a n. 3088 huc usque in sensu interno continentur, etiam talia sunt quae non capi queunt nisi ab illis qui instructi sunt de internis hominis, et sunt in veris, nam per vera et secundum vera est illustratio; agitur de prima initiatione veri in bonum; nam, ut {1}dictum, ipsum bonum per rationale influit in naturale, ita per viam internam, ac illustrat illa quae ibi, ipsum verum autem influit per sensuale {2}imprimis auditus et visus in naturale, ita per viam externam, ortus veri est inde, quod etiam cuivis potest notum esse si reflectit; sed non est conjunctio boni et veri ibi, sed in rationali; quare inde verum evocatur, ita e naturali sphaera in spiritualem, nam verum conjungendum bono est spirituale: quomodo se habet cum vero primum inde evocato, in his versibus a n. 3087-3097 agitur. @1 i prius$ @2 cumprimis$