Arcana Coelestia (Elliott) n. 3116

Previous Number Next Number See English 

3116. In his tribus versibus agitur de exploratione veri quod initiandum et sic conjungendum bono, et quidem imprimis ex qua origine [esset], nam ab origine omnia et singula dependent; derivationes inde ut e radice sua, seu ut e semine suo, trahunt suam formam, sicut a suis planta aut arbor: haec Dominus apud Se ex Divino vidit et exploravit, et ex propria sapientia et intelligentia initiavit, {1}nempe vera bono rationalis; ipsa exploratio hic in sensu interno describitur, sed quae ibi, paucissimis explicari possunt: [2] exploratio quoque est apud unumquemvis hominem qui reformatur, tum qui {2}reliquias accipit, sed de exploratione illa homo ne hilum novit, est ei ita in obscuro ut ne quidem credat quod sit, cum tamen omnibus momentis fit, sed a {3}Domino, Qui solus videt statum hominis, non modo praesentem, sed etiam faturum in aeternum. (m)Exploratio est exquisitissima libratio ne minimum falsi conjungatur bono, nec minimum veri conjungatur malo; si haec, periret homo in aeternum; penderet enim tunc in altera vita inter infernum et caelum, et propter bonum exspueretur ab inferno, et propter malum a caelo. @1 et conjunxit$ @2 i aliquas$ @3 i solo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church