Arcana Coelestia (Elliott) n. 3121

Previous Number Next Number See English 

3121. `Et veritatem Suam a cum domino meo': quod significet influxum charitatis inde, constat ex significatione veritatis quod sit charitas; `veritas' in proprio sensu significat idem quod fides, etiam in lingua Hebraea fides per talem vocem exprimitur, sic ut quod dicitur `veritas' in Verbo Veteris Testamenti, passim dicatur `fides' in Verbo Novi Testamenti; quare etiam toties in praecedentibus dictum quod verum sit fidei, et bonum sit amoris; at quod fides in sensu interno nihil aliud sit quam charitas, videantur quae saepius prius dicta et ostensa sunt; ut quod nulla fides nisi per amorem, n. 30, 31-38; quod fides nusquam detur nisi ubi charitas, n. 654, 724, 1162, 1176, 2261; quod fides sit fides charitatis, n. 1608, 2049, 2116, (x)2343, 2349, (x)2417; quod charitas faciat Ecclesiam, non fides separata a charitate, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844, 2190, 2228, 2442; inde patet quod veritas seu fides in sensu interno sit idem ac charitas; est enim omnis fides ex charitate; quae fides non inde, non est fides, seu quod idem, quod omne verum in sensu interno sit bonum, est enim omne verum ex bono; id verum quod non inde non est verum, verum enim {1}non aliud est quam forma boni, n. 3049, non aliunde est nativitas ejus, nec aliunde est vita ejus. @1 nihil$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church