Arcana Coelestia (Elliott) n. 3131

Previous Number Next Number See English 

3131. `Et currebat Laban ad virum foras ad fontem': quod significet animum ejus, nempe affectionis boni, erga verum, quod initiandum vero Divino, constat ex significatione `currere' quod sit propensionis seu animi, ut supra n. 3127; ex repraesentatione `Labanis' quod sit affectio boni, de qua mox supra n. 3129, 3130; ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 265, 749, 1007; et ex significatione `fontis' quod etiam sit verum, hic verum Divinum, de qua n. 2702, 3096, et infra n. (x)3137. [2] Ex his et ceteris, de quibus actum, constare potest qualis est sensus internus, et quae arcana sunt ibi; quis scire potest, nisi ex interiore scrutatione Verbi, et simul ex revelatione, quod haec, nempe `currebat Laban ad virum foras ad fontem' significet animum affectionis boni erga verum quod initiandum vero Divino, usque tamen haec sunt quae percipiunt angeli cum haec verba leguntur ab homine; tales enim correspondentiae sunt inter ideas hominis et ideas angeli, ut dum homo capit illa secundum sensum litterae, et ideam habet Labanis quod cucurrerit ad virum foras ad fontem, angelus percipiat animum affectionis boni erga verum quod initiandum vero Divino; angelis enim nulla idea est `Labanis,' nec `currendi,' nec `fontis,' sed ideae spirituales illis correspondentes. Quod {1}talis sit correspondentia rerum et inde idearum naturalium et {2}spiritualium etiam constare potest ex illis quae de correspondentiis n. 1563, 1568, 2763, 2987-3003, 3021 dicta sunt. [3] Quod ipsam rem attinet, {3}quod nempe verum initiandum vero Divino, ita se habet, quod primum verum in naturali homine, non fuerit verum Divinum, sed verum apparens sicut Divinum; omne enim verum in sua prima infantia non est verum, sed apparens veri, progressu tamen temporis exuit apparentiam, et induit essentiam veri; hoc ut capiatur, illustrari potest exemplis, pro tempore, hoc unico; verum Divinum est quod Dominus nusquam irascatur, nusquam aliquem puniat, minus alicui malum faciat, et quod a Domino nusquam aliud veniat quam bonum; hoc verum in prima sua infantia usque ita se habet, nempe quod Dominus irascatur cum aliquis peccat, quodque Dominus ideo puniat, immo apud quosdam, {4}quod malum a Domino ; ut autem progreditur homo ab infantia, et adolescit ac maturescit judicio, illud quod fuit ei sicut verum ex apparentia quod ita esset, exuit, et paulatim induit ipsum verum, nempe quod Dominus nusquam irascatur, nec puniat, minus malum faciat, ita per illud verum initiatur in hoc; est enim commune quod primum intrat, quod in se obscurum est, in quo vix aliquid apparet priusquam illustratum est per particularia, et haec per singularia, et tunc cum illustratum est, interiora patent: ita fallaciae et apparentiae, quae sunt vera tempore ignorantiae, dissipantur et discutiuntur. @1 i enim$ @2 i idearum$ @3 nempe de vero quod$ @4 quod Dominus malum faciat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church