3155. Singula haec explicare supersedendum, quia supra in hoc capite explicata sunt: iterum dicta sunt ob causam ut naturalis homo instrueretur: initiatio enim et conjunctio veri cum bono, se habet sicut cum virgo desponsatur et dein copulatur marito, nempe quod instruenda de omnibus, antiquam dat consensum: haec tametsi non apparent apud hominem, cum vera ibi bono initiantur et conjunguntur, hoc est, cum homo reformatur, usque tamen fiunt, nempe quod praecedat instructio, bono de vero, et vero de bono, {1}dein consensus ab utraque parte, de quo nunc sequitur. @1 i ac$