Arcana Coelestia (Elliott) n. 3175

Previous Number Next Number See English 

3175. `Maneat puella cum nobis': quod significet detentionem ab illis, constat a significatione {1}manere' quod hic sit detineri, ut quoque a serie in sensu interno patet: res enim ita se habet: homo nusquam in aliquod verum nascitur, ne quidem in aliquod verum naturale, ut quod non furandum, non occidendum, non adulterandum, et similia; minus in aliquod verum spirituale, ut quod aliquis Deus sit, {2}quod ei internum quod victurum post mortem, ita nec quicquam novit ex se quod est vitae aeternae; illa et haec addiscit; si non addisceret, multo pejor foret bruto animali; nam ex hereditario suo habet quod se supra omnes amet, quodque omnia quae in mundo {3}possidere cupiat; inde est quod nisi leges civiles, et timores pro jactura honoris, lucri, famae, ac vitae, detinerent, absque ulla conscientiae perceptione furaretur, occideret, adulteraretur; quod ita sit, patet manifeste, homo enim, etiam qui instructus, usque illud absque conscientia facit, immo defendit, et multis confirma quod ita faciendum quantum licet; quid non si non fuisset instructus? In spiritualibus similiter, ex ipsis enim qui intra Ecclesiam nati sunt, Verbum habent, et constanter instruuntur, usque sunt perplures qui pauca et vix quicquam adscribunt Deo, sed omnia et singula naturae, ita qui corde non credunt aliquem Deum esse, {4}sic nec victuros post mortem, proinde qui nihil scire volunt de illis quae sunt vitae aeternae; [2] ex his patet quod homo in nullum verum nascatur, sed quod omne addiscet, {5}et hoc per viam externam, nempe auditionis et visus, per hanc viam insinuari debet verum, et implantari ejus memoriae; sed verum quamdiu ibi solum est, modo est scientia; ut autem veram imbuat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis (x)auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali, nisi enim homo sit rationalis, non est homo; quale itaque rationale alicui et quantum ei, talis est homo et tantus: homo nusquam potest esse rationalis nisi ei sit bonum; bonum quod homini prae animalibus, est amare Deum et amare proximum; omne bonum humanum est inde; huic bono est verum initiandum et conjungendum, et hoc in rationali; verum {6}bono initiatur et conjungitur, cum homo amat Deum et amat proximum, tunc enim verum intrat ad bonum, nam bonam et verum se mutuo agnoscunt, est enim ex bono omne verum, et verum spectat bonum ut suum finem utque suam animam, ita ex quo vitam habeat. [3] {7}Sed verum aegre potest e naturali homine separari, et inde elevari in rationale, sunt enim in naturali homine fallaciae, sunt cupiditates mali, sunt quoque persuasiones falsi; quamdiu haec ibi sunt, ac se adjungunt vero, tamdiu naturalis homo detinet verum apud se, nec {8}sinit ut inde elevetur in rationale; hoc est quod significatur in sensu interno per haec, `Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis'; causa est quia in dubio ponit verum, et ratiocinatur de illo num ita sit; ut primum autem cupiditates mali et persuasiones falsi ac inde fallaciae, a Domino separantur, ac homo incipit ex bono aversari ratiocinia contra verum atque ridere dubia, tunc verum in statu est discedere (c)e naturali ac elevari in rationale ac induere statum boni, fit enim verum tunc boni, (c)et vita ei. [4] Ut haec melius capiantur, sint exempla: verum spirituale est quod omne bonum a Domino, et omne malum ab inferno; hoc verum multis confirmandum et illustrandum est, antequam e naturali homine elevari possit in rationale, nec usquam potest illuc elevari, priusquam homo in amore Dei est, non enim prius agnoscitur, ita non creditur: similiter se habet cum aliis veris, ut cum hoc quod providentia Divina sit in omnium singularissimis, et nisi sit in singularissimis, quod nulla sit in universali: ut et cum hoc vero quod tunc primum vivere incipiat homo cum perit id quod in mundo credit omne vitae esse, et quod vita quae tunc excipit, sit ineffabilis et indefinita respective, et quod hanc prorsus ignoret homo quamdiu est in malo: haec et similia nusquam credi possunt nisi homo sit in bono; bonum est quod capit, nam Dominus per bonum cum sapientia influit. @1 manere hic, quod sit$ @2 minus quod ei internum quoddam, quod victurum post mortem, ita nec quicquam de illis quae sunt vitae post mortem; illa et haec omnia addiscet homo, si homo illa et haec non addiscet, multo pejor$ @3 i solus$ @4 ita$ @5 consequenter quod per viam externam, nempe auditionis et visus, implantandum hoc ejus memoriae; ibi nunc est verum, sed quamdiu ibi est, modo est scientia; ut autem verum imbuat hominem ac ipsum faciat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali;

nisi enim homo sit rationalis, non est homo, rationale facit hominem,$ @6 i tunc$ @7 sed verum hoc, quod nempe in memoria est, et apparet ut scientificum in memoria naturali, aegre inde separari potest, ac elevari in rationale,$ @8 patitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church