3177. Quod `Jehovah prosperavit viam meam' significet quod omnia nunc provisa, constare potest absque explicatione; quod enim `Jehovah prosperet viam' est quod provideat, hic quoad verum, quod conjungendum bono, nam per `viam' significatur verum n. 627, 2333.