Arcana Coelestia (Elliott) n. 3187

Previous Number Next Number See English 

3187. `Et hereditet semen tuum portam osorum{1} tuorum': quod significet regnum spirituale Domini ex conjugio boni et veri in Divino Humano cui regno charitas et fides, ubi prius malum et falsum, constare potest ex illis quae supra n. 2851 dicta et explicata sunt, ubi fere eadem verba. Quod `semen' sint illi qui vocantur spirituales, ita in sensu universali omnes qui constituunt regnum spirituale Domini, seu quod idem, ipsum illud regnum, constat ex significatione `seminis' quod sit charitas et fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940, proinde illi qui in charitate sunt per fidem, qui quod sint spirituales, videatur n. 2088, 2184, 2507, 2708, 2715, 2954; quod illis charitas et fides ex conjugio boni et veri in Divino Humano Domini, ita illis inde salus, n. 2661, 2716, 2833, 2834. [2] In Ecclesia Antiqua erat hoc votivum sollemne virgini desponsatae cum nuptum iret, nempe {2}, `Sis in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam hostium seu osorum tuorum'; at sapientes ibi per illa verba intelligebant spiritualia, nempe cum intraverint in conjugium boni et veri, hoc est, cum regenerati, quod tunc bona et vera in millia myriadis, hoc est, in immensum fructificarentur; et quod charitas et fides succederet loco ubi prius malum et falsum: at vero cum Antiquae Ecclesiae sapientia exspiravit, tunc non amplius sensum spiritualem inde capiebant, sed prorsus mundanum, nempe quod posteritas innumerabilis fieret, {3}et illa occuparet et hereditaret terram gentium; Jacobi posteri prae reliquis ita illa intellexerunt, seque confirmabant ex eo quod non solum creverint in immensum, sed etiam hereditaverint terram, quae illis erat porta hostium eorum; non scientes quod omnia haec repraesentativa essent, nempe repraesentativa regni caelestis et spiritualis Domini, et quod inde expulsis malis et falsis succederent loco eorum bonum et verum; quod luculenter constabit quando, ex Divina Domini Misericordia, repraesentativa illa aperientur: [3] in particulari, nempe apud unumquemvis hominem qui fit regnum Domini, ita quoque se habet: is antequam illud (x)fit, seu regeneratur, interius non est nisi malum et falsum, etiam infernales et diabolici spiritus occupant illud quod vocatur `porta,' de qua n. 2851; at cum is fit regnum Domini, hoc est, cum regeneratur, tunc mala et falsa, seu quod idem, infernales et diabolici spiritus inde expelluntur, ac intrant {4}bonum et verum, ac locum illum hereditant; conscientia (t)boni et veri tunc ibi est: sicut in particulari, ita quoque se habet in communi. Inde nunc patet quid per illa verba in sensu interno {5}intelligitur. @1 Heb-suorum.$ @2 ut sit in millia myriadis, et haereditet semen ejus portam hostium seu osorum suorum$ @3 quae$ @4 i illuc$ @5 Verbi intelligatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church