Arcana Coelestia (Elliott) n. 3189

Previous Number Next Number See English 

3189. `Et puellae ejus': quod significet affectiones inservientes, constat ex significatione `puellae,' cum ita dicta Rebecca, quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110; at cum ita dicuntur quae Rebeccam sequebantur ut inservirent, significantur affectiones inservientes. Unaquaevis affectio apparet sicut aliquod simplex aut unum, at quod innumerabilia contineat, videatur n. 3078; omnia quae ibi, sunt affectiones, consociatae in forma incomprehensibili; sunt quoque sibi mutuo subordinatae, sunt enim quae ministrant, et quae famulantur; societates caeli in tali forma sunt, immo totum caelum, ordinatae a Domino secundum formam Divinam quae in Ipso; forma regni spiritualis Domini {1}existit secundum ordinationem affectionum in Divino Humano Ipsius, de qua ordinatione in hoc capite et in sequentibus in sensu interno agitur; sed paucissima sunt quae ad captum explicari possunt; sunt adaequata perceptioni angelorum. @1 exstitit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church