3214. Repraesentativa spiritualium et caelestium existunt quandoque longa serie, per tempus horarium aut bihorium continuata, ordine tali successive ut mirabile; sunt societates apud quas {1}illa fiunt; ac datum est mihi per plures menses cum illis esse; sed illae repraesentationes tales sunt ut si modo unam suo ordine memorarem et describerem, plures paginae implerentur; sunt perquam jucundae, nam continue aliquid novum inexspectatum succedit; et hoc usque dum illud quod repraesentatur, plene perficitur; {2}cumque omnia perfecta sunt, contemplari illa licet uno intuitu, et tunc simul datur appercipere quid singula {3}significant. Spiritus boni in ideas spirituales et caelestes ita quoque initiantur. @1 illae$ @2 et cum$ @3 significabant$