Arcana Coelestia (Elliott) n. 3241

Previous Number Next Number See English 

3241. `Et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim': quod significet ab altera sorte derivationes, constare potest ea repraesentatione `Dedanis' quod sint illi qui in fidei bono, proprie qui in fidei vero ex bono, n. 3240 fin.: quod ex altera sorte derivationes sint, patet: sunt imprimis fidei vera ex bono quae per tres illos significantur; at quid per {1}unumquemvis, quidem dici potest, sed non confirmari per Verbum alibi, nam non amplius memorantur. [2] In regno Domini sunt innumerabiles varietates quoad bona et vera, ex innumerabilibus illis usque unum caelum constituitur; sunt enim tot varietates ut nusquam una societas sit prorsus similis alteri, hoc est, in eodem bono ac vero, videatur n. 684, 685, 690; unum ibi constituitur ex pluribus variis ita a Domino dispositis ut concordent; concordantia seu harmonia plurium inditur a Domino per quod omnes se ad Ipsum referant, n. 551; se habet hoc sicut organa, (t)membra et viscera corporis, illorum nullum est prorsus simile alteri, sed omnia inter se varia at usque unum faciunt, et quidem per id quod Omnia referant se ad unam animam, et per hanc ad caelum, et sic ad Dominum; nam omne inconnexum a Domino est nihil inde constare potest quod differentiae veri et boni in specie innumerabiles sint; sed genera illorum, et quidem communissima, quae sunt {2}Ecclesiae spiritualis, significantur per hos filios et nepotes Abrahami{3}. [3] Qui ab Ecclesia spirituali sunt, quia nullam perceptionem habent, sicut qui ab Ecclesia caelesti, quid bonum et verum, sed quae didicerunt, pro veris agnoscunt, ideo continue in lite sunt de illis, ac ratiocinantur num ita sit, ac unusquisque manet in illo doctrinali, (c)et vocat verum, quod ejus Ecclesiae est, inde tot differentiae sunt; praeter quod plerique concludant de bonis et veris ab apparentiis et fallaciis, unus dissimiliter ac alter, sed nullus ex aliqua perceptione, immo quid perceptio, {4}non sciunt: quia intellectus illorum ita obscuratus est quoad bona et vera fidei, non mirum est quod dissensiones {5}sint de omnium essentialissimo, nempe de Domini Divino, Humano, (c)et Sancto procedente; caelestes percipiunt quod non tria sint sed unum, spirituales autem manent in idea trium, at volunt ut cogitent quod sint unum; cum itaque de essentialissimo dissensiones {6}sunt, constare potest quod doctrinalium varietates et differentiae innumerabiles sint{7}; inde sciri potest unde derivationes quae significantur per illos qui hic nominantur: at licet tot varietates et differentiae doctrinalium sunt, seu tot derivationes, usque tamen simul unam formant Ecclesiam quando omnes charitatem pro essentiali Ecclesiae agnoscunt, seu quod idem, quando vitam spectant ut finem doctrinae, hoc est, quaerunt quomodo homo Ecclesiae vivit, non ita quomodo sentit, nam quisque secundum vitae bonum non secundum doctrinae verum {8}a vitae bono separatum, donatur a Domino {9}sorte in altera vita. @1 unumquemque$ @2 Regni spiritualis A, Ecclesiae spirituales I$ @3 i ex Keturah$ @4 ignorant$ @5 i etiam$ @6 sint$ @7 i ac perplura ab una origine descendant;$ @8 ab illo$ @9 quisque sorte sua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church