3247. `Et misit illos ab apud Jishako filio suo': quod significet distinctionem et separationem spiritualium a caelestibus, constare potest ab illis quae supra nunc dicta sunt, quod nempe `filii Abrahami ex Ketura et ex Hagare Aegyptia,' qui filii concubinarum dicuntur, sint spirituales, et quod `Jishakus' in sensu respectivo sint caelestes, {1}n. 3245, et quod separati sint. @1 de quo supra$