Arcana Coelestia (Elliott) n. 3255

Previous Number Next Number See English 

3255. Quod `collectus ad populos suos' significet quod haec de Abrahamo, constat a significatione `colligi ad populos suos' quod sit non amplius de ipso; colligi enim ad populos suos, est abire ab illis inter quos prius fuit, et transire ad suos; ita hic non amplius repraesentare. Antiquis sollemne fuit dicere, cum aliquis moreretur, quod `colligeretur ad patres suos,' aut `ad populos suos,' et intellexerunt per id, quod actualiter venirent ad parentes suos, ad cognatos, et affines, in altera vita; ab antiquissimis, qui caelestes homines fuerunt, hoc habuerunt, illi enim cum vivebant in terra, etiam simul cum angelis fuerunt in caelo, ac ita noverunt quomodo se res haberet; nempe, quod omnes qui in eodem bono sunt, in altera vita conveniant (c)et simul sint, et quoque omnes qui in eodem vero sunt; de illis dicebant quod `congregarentur ad suos patres,' de his autem quod `colligerentur ad suos populos'; `patres' enim apud illos significabant bona, n. 2803 et `populi' significabant vera, n. 1259, 1260; etiam illi qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quia in simili bono fuerunt, simul in caelo cohabitant, n. 1115; et quoque plures ex illis qui ab Antiqua Ecclesia, {1}et in simili vero, inter se, n. 1125, 1127: [2] et praeterea homo dum in corpore vivit, semper quoad animam suam in aliqua societate spirituum est in altera vita, n. 1277, 2379, homo qui malus est, in societate spirituum infernalium, qui bonus, in societate angelorum, ita quisque in societate talium cum quibus quoad bonum et verum, vel quoad malum et falsum, convenit; in eandem hanc societatem venit homo cum moritur, n. 687; haec sunt quae apud antiquos significabantur per quod {2}congregarentur ad patres, aut colligerentur ad populos suos; {3}sicut hic dicitur de Abrahamo cum exspiravit, et in eodem hoc capite de Jishmaele, vers. 17, de Jishako, Gen. xxxv 29; de Jacobo, Gen. xlix 29, 33; de Aharone, Num. xx 24, 26; de Mose, Num. xxvii 13; xxxi 2; Deut. xxxii 50; de generatione prima quae intrabat in terram Canaanem, Jud. ii 10. At in sensu interno Verbi, ubi agitur de vita alicujus, quod repraesentaverit, tunc per `colligi ad populos' significatur quod non amplius de illo, ut supra dictum. @1 inter se, qui in simili vero$ @2 colligerentur$ @3 sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers.17.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church