Arcana Coelestia (Elliott) n. 3267

Previous Number Next Number See English 

3267. `In nominibus eorum, secundum nativitates eorum': quod significet interiores qualitates secundum derivationes fidei, constat ex significatione `nominis' quod sit quale seu `nominum' quod sint qualitates, de qua nunc supra n. 3266, hic qualitates interiores quia dicitur `haec nomina filiorum Jishmaelis in nominibus eorum,' ubi nomina priore loco sunt qualitates communes, hic qualitates quae in illis, seu quae quoad illa, hoc est, interiores; et quia hae qualitates sunt secundum derivationes fidei, quae significantur per `secundum nativitates eorum'; quod `nativitates' sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263. [2] Cum Ecclesia spirituali Domini ita se habet, quod sparsa sit per totum terrarum orbem, et quod ubivis quoad credenda seu vera fidei sit varia; varietates {1}illae sunt derivationes quae significantur per `nativitates,' quae tam simul eodem tempore quam successive existunt; ipsum regnum spirituale Domini in caelis etiam est tale, nempe quoad illa quae sunt fidei, varium, usque adeo ut non sit una societas, ne quidem unus in societate, qui in illis quae sunt veri fidei, prorsus concordem cum aliis ideam habeat, n. 3241; sed usque regnum spirituale Domini in caelis est unum; causa est quia charitas omnibus est principale, charitas enim facit Ecclesiam spiritualem, non {2}fides, nisi fidem dicas charitatem; [3] qui in charitate est, is proximum amat, et quod dissentiat a se in credendis, hoc excusat, modo in bono et vero vivat; etiam gentes probas, tametsi ignorant Dominum et non aliquid fidei norunt, non damnat; qui enim in charitate, hoc est, in bono vivit, is a Domino {3}recipit vera qualia ejus bono conveniunt, et gentes talia quae {4}in altera vita flecti possunt in vera fidei, n. 2599-2603; at qui non in charitate est, hoc est, non in bono vivit, is nusquam potest aliquod verum recipere; scire quidem verum potest, sed non ejus vitae implantatur, ita id in ore quidem potest ferre, sed non in corde; verum enim non conjungi potest malo, quare etiam illi qui sciunt vera quae vocantur credenda, et non in charitate seu in bono vivunt, tametsi in Ecclesia sunt quia ibi nati, usque tamen non ab Ecclesia sunt, nam nihil Ecclesiae est in illis, hoc est, nihil boni cui conjungatur verum. @1 illi I$ @2 fidem I$ @3 accipit$ @4 after possunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church