Arcana Coelestia (Elliott) n. 3279

Previous Number Next Number See English 

3279. `Hae nativitates Jishaki filii Abrahami': quod significet Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale, constat ex significatione `nativitatum' quod sint derivationes, de qua n. 1145, 1255, 1330, nempe {1}derivationes fidei ubi de fide agitur, et {2}derivationes Ecclesiae ubi de Ecclesia, ut supra, {3}derivationes Ecclesiae spiritualis per nativitates Jishmaelis, n. 3263; hic autem quia `nativitates' praedicantur de Domino, sunt Divinae nativitates quae intelliguntur, nempe quod ex Ipso Divino natum sit Divinum Rationale, quod significatur per quod ex Abrahamo Jishakus, et quod ex Divino Rationali Divinum Naturale, significatur per quod ex Jishako Esau et Jacob, nam per `Esavum et Jacobum' repraesentatur Domini Divinum Naturale, per `Esavum' illud quoad bonum, et per `Jacobum' illud quoad verum, de quibus in nunc sequentibus agitur; haec sunt quae per `nativitates' hic significantur. @1 after agitur$ @2 after Ecclesia$ @3 nativitates Jischmaelis, derivationes Ecclesiae spiritualis per Jischmaelem repraesentatae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church