3284. Vers. 21-23. Et oravit Jishak ad Jehovam propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, et major serviet minori. `Oravit Jishak ad Jehovam' significat communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater: `propter mulierem quod sterilis ea' significat quod nondum Divinum Naturale: `et exoratus illi Jehovah' significat effectum; `et concepit Rebecca mulier ejus' significat quod ex Divino Vero ut a matre: `et collidebant se filii in medio illius' significat pugnam de qua: `et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?' significat angustiam: `et ivit ad interrogandum Jehovam' significat statum communicationis: `et dixit Jehovah illi' significat perceptionem ex Divino: `Duae gentes in utero tuo' significat naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio: `et duo populi e visceribus tuis separabuntur' significat quod inde verum: `et populus prae populo valebit' significat quod primo verum erit superius quam bonum veri: `et major serviet minori' significat quod bonum veri inferius erit ad tempus.