Arcana Coelestia (Elliott) n. 3289

Previous Number Next Number See English 

3289. `Et collidebant se filii in medio illius': quod significet pugnam de qua, constat a significatione `collidere' quod sit pugnare; quoad verum; nam quod Esau et Jacob qui filii, repraesentent Divinum Naturale Domini, `Esau' illud quoad bonum, `Jacob' quoad verum, ex sequentibus constabit. De collisione hac seu pugna agitur etiam in hoc capite, et {1}est illa de prioritate, num bonum sit prius vel num verum, seu quod idem, num charitas quae boni sit prior vel num fides quae veri. In Ecclesia spirituali a primis temporibus de eo inter plures pugnatum est; et quia de prioritate illa in sequentibus agitur, ideo dicitur quod `collidebant se filii in medio ejus,' {2}et per illa significatur pugna de qua. @1 fuit$ @2 significet pugnam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church