Arcana Coelestia (Elliott) n. 3295

Previous Number Next Number See English 

3295. `Et populus prae populo valebit': quod significet quod primo verum erit superius quam bonum veri, constat a significatione `populi' quod sit verum, de qua nunc supra n. 3294; et ex significatione `valere prae' quod sit superius esse: populus primo loco nominatus significat verum, at populus {1}secundo loco {2}bonum veri; bonum veri est bonum quod existit ex vero, estque in sua prima existentia verum, sed vocatur bonum quia apparet ut bonum; inde est quod per `populum' etiam significetur hoc bonum, quod dicitur bonum veri primo existens: [2] ut aliqua idea hujus boni habeatur, sciendum quod homo antequam regeneratus est, faciat bonum ex vero, at postquam regeneratus est, faciat bonum ex bono; vel clarius: homo antequam regeneratus est, ex intellectu faciat bonum, sed postquam regeneratus, ex voluntate; bonum itaque quod ex intellectu, non est in se bonum, sed verum, at quod ex voluntate, hoc est bonum: ut pro exemplo, qui parentes suos non honorat, at ex praecepto decalogi discit illos honorare, is primum dum honorat illos, est ex praecepto; sed is honor, quia est ex praecepto non est bonum in se quia non est ex amore; est vel ex oboedientia legis, vel ex timore legis, at usque dicitur bonum veri, {3}sed est in sua prima existentia verum, nam tunc non facit bonum, sed facit verum; at cum honorat illos ex amore, tunc est bonum: ita in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church