Arcana Coelestia (Elliott) n. 3297

Previous Number Next Number See English 

3297. Vers. 24-26. Et impleti sunt dies ejus ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus. Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau. Et post ita, exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob. Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos. `Impleti sunt dies ejus ad pariendum' significat statum primum effectus: `et ecce gemini in utero ejus' significat quod utramque simul conceptum: `et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa' significat bonum vitae veri {1}naturalis: `et vocabant nomen ejus Esau' significat quale ejus: `et post ita, exivit frater ejus' significat verum: `et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi' significat infimum boni naturalis, cui adhaerebat aliqua potentia: `et vocabat nomen ejus Jacob' significat doctrinam veri naturalis: `et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos' significat Divini Rationalis statum tunc. @1 naturale AI, but see 3305 and 3317.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church