3301. Quod `tunica pilosa' significet verum naturalis, constat ex significatione `tunicae' quod sit tale quod aliud investit, hic ideo verum quia hoc investit bonum, est enim verum sicut vestis {1}, n. 1073, 2576, seu quod paene idem est, est veram vas recipiens boni, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; tum a significatione `pilosae' quod sit naturale quoad verum: `pilus' seu crinis aliquoties in Verbo memoratur, et ibi significat naturale; causa est quia pili sunt excrescentiae in ultimis hominis, sicut quoque naturale est respective ad ejus rationale et ad hujus interiora; apparet homini cum vivit in corpore, quod naturale sit in illo omne, sed hoc tantum abest a vero ut naturale potius sit excrescentia ab internis ejus, sicut sunt pili ab illis quae sunt corporis; etiam ab internis paene similiter procedunt; quare etiam homines qui in vita corporis mere naturales fuerunt, in altera vita, cum sistuntur videndi secundum statum illum, apparent quoad paene omnem faciem criniti; et praeterea naturale hominis repraesentatur per `crines'; cum ex bono est, per crines decoros et concinne positos; cum autem non ex bono, per crines indecoros et inordinatos; [2] ex repraesentativo hoc est quod pili seu crines in Verbo significent naturale, imprimis quoad verum; ut apud Zachariam, Fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter visionem suam, cum prophetaverit, et non induent tunicam pilosam ut mentiantur, xiii 4;
`prophetae' pro illis qui docent vera, hic qui falsa, n. 2534; `visio' pro veris, hic pro falsis, `tunica pilosa' pro naturali quoad verum, et quia non verum erat sed falsum, dicitur `ut mentiantur'; induebantur talibus prophetae ut illud verum, quia externum, repraesentarent: ideo quoque Elias Tishbita ex amictu tali dicitur `vir pilosus,' 2 Reg. i 8: et Johannes qui prophetarum ultimus, habebat `vestimentum ex pilis camelinis,' Matth. iii 4; quod `cameli' sint scientifica in naturali homine, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145; [3] et quod scientifica sint naturalis hominis vera, n. 3293. Quod `crinis' significaverit naturale quoad verum, constat manifeste a naziraeis, quibus mandatum Quod omnibus diebus naziraeatus eorum, novacula non transiret super caput eorum, usque dum impleti fuissent dies quibus se abstinerent Jehovae,...et tunc demitterent comam capitis sui,...et (t)quod tunc ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui tonderent, et crinem tunc darent super ignem qui sub sacrificio eucharistico, Num. vi 5, 18, 19;
repraesentabant illi Dominum quoad Divinum Humanum, ac inde {2}caelestis Ecclesiae hominem, qui similitudo Domini, n. 51, et naturale illius hominis {3}per crinem; quare cum sanctificarentur, naturalem suum hominem veterem seu priorem, in quem nati {4}erant, exuerent ac novum induerent; quod significatam est per quod `cum impleti essent dies quibus se abstinerent Jehovae, demitterent comam capiti sui, et darent super ignem sub sacrificio'; status enim caelestis homini est {5}, quod in bono sit et ex bono sciat omnia vera, (c)et nusquam e: veris de bono, minus ex scientificis de bono, cogitet et loquatur videatur n. 202, (x)337, 2715, 2718, 3246; praeterea {6}caelestes homine sunt tales quod antequam exuunt illum statum, in naturali tam forti quoad verum sint ut pugnare possint cum infernis, nam verum est quod pugnat, nusquam bonum; ad bonum inferna (t)ne quidem e longinquo accedere possunt; quod verum tale sit, et bonum tale, videatur n. 1950, 1951. [4] Inde patet unde robur Simsoni ex crine, de quo ita, Apparuit angelus Jehovae matri Simsonis, dicens, Ecce concipies et paries filium, et novacula non ascendet super caput ejus, erit naziraeus Dei puer ab utero, Jud. xiii 3, 5;
Dein quod indicaverit Delilae quod si raderetur, recederet ab illo robur ejus, et redderetur infirmus; et tunc cum rasus fuit, quod recesserit robur, et comprehenderint illum Philistaei: et postea cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus fuit, quod redierit robur, ut columnas domus emoveret, Jud. xvi 1 ad fin.;
quis non videt quod in his caeleste arcanum sit, et quod id nemo sciat nisi qui instructus est de repraesentativis, quod nempe naziraeus {7}referret caelestem hominem, et quamdiu crinis illi, referret naturale illius hominis, qui in tam potenti et forti vero est, ut dictum; et quia tunc temporis omnia repraesentativa quae a Domino mandata fuerunt, talem vim et effectum haberent, inde Simsoni robur; sed is non naziraeus sanctificatus fuit quales illi de quibus supra, nempe quod induerit statum boni loco veri: effectus roboris ejus propter crines erat inde principaliter quod repraesentaret Dominum, Qui ex naturali homine quoad verum pugnaret cum infernis et ea subjugaret, et hoc antequam indueret Divinum Bonum et Verum etiam quoad naturalem hominem. [5] (m)Inde quoque {8}patet cur mandatum quod Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctiones, et impleta manus ad induendum vestes, caput suum non raderet, et vestes suas non dissueret, Lev. xxi 10;
et similiter sacerdotes Levitae, ubi de novo Templo agitur, quod Caput suum non raderent, et comam suam non demitterent, Ezech. xlix 20;
ut nempe repraesentarent Divinum Naturale Domini quoad {9}verum quod ex bono, et vocatur boni verum.(n) Quod `pilus' seu crinis significet naturale quoad verum, etiam ex propheticis Verbi constat, ut apud Ezechielem, Sicut germen agri dedi te, unde crevisti et adolevisti...in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, (x)xvi 7;
ubi de Hierosolyma, quae ibi Antiqua Ecclesia, quae temporis tracti perversa facta; `ubera solidata' pro bono naturali, `crinis qui crevit' pro vero naturali: [6] apud Danielem, Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus dierum sedit, vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis ejus sicut lana munda; thronus ejus {10}sicut flamma ignis, vii 9:
et apud Johannem, In medio septem candelabrorum, similis Filio hominis indutus talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea, caput autem et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, sed oculi ejus sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14;
`capilli albi sicut lana munda' pro Divino Naturali quoad verum ipsum verum in Verbo, ac in ritualibus Ecclesiae Judaicae, repraesentatum fuit per `album,' quod quia a bono, dicitur {11}`lana munda' quod {12}veri repraesentatio sit per `album,' et {13}boni per `rubrum,' erat quia verum est lucis, et bonum est ignis ex quo lux. [7] Crinis, sicut reliqua in Verbo, etiam oppositum sensum habet, et significat naturale quoad verum perversum; ut apud Esaiam, In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Asshuris, caput, et pilos pedis et etiam barbam consumet, vii 20 {14}:
apud Ezechielem, Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsoriam accipias tibi, quam traduces super caput tuum, et super barbam tuam; dein accipias tibi lances ponderis, et dividas illa; tertiam igne comburas in medio urbis;...tertiam percutias gladio circum eam; et tertiam dispergas in ventum;...accipies de illo parum numero, et liges eam in alis tuis; tandem de illis iterum accipias et projicias ea in medium ignis, et comburas ea igne, ex quo exibit ignis ad totam domum Israelis, v 1-4;
(s)ita repraesentative describitur quod nullum amplius esset verum naturale interius et exterius, quod est `crinis et barba'; quod concupiscentiae illud destruxerint, significatur per quod `combureretur igne'; quod ratiocinia, per quod `gladio percuteretur circumcirca'; quod falsa principia, per quod `dispergeretur in ventum'; haec simile involvunt ac illa quae Dominus docet apud Matthaeum, Quod semen, quod est verum, aliud ceciderit inter spinas, aliud in petram, et aliud super viam, xiii 1-9. [8] Quod `crines' significent vera immunda et falsa quae naturalis hominis, etiam repraesentatum est per quod, (s) Femina quae maritanda ex captivis hostium, ducenda esset in domum, abradendi capilli capitis ejus, praecidendi ungues, removendae vestes captivitatis ejus, Deut. xxi 12, 13:
tum quod, cum consecrarentur Levitae, Spargeretur super eos aqua expiationis, transire facerent novaculam super omnem carnem eorum, et lavarentur vestes, et sic puri essent, Num. viii 7:
et quoque, Quod Nebuchadnezzar ab homine expulsis sit, ut herbam sicut boves comederet, et a rore caelorum corpus ejus tingeretur usque dum crinis ejus sicut aquilarum cresceret, et ungues ejus sicut avium, Dan. lv 30. Quod in lepra observarentur colores pili et barbae, ut albus, rubescens, flavus, niger; etiam in vestibus; et quod `mundatus a lepra abraderet omnem pilum capitis, barbae, palpebrarum', Lev. xiii 1 ad fin.; xiv 8, 9;
significabat falsa immunda ex prophano, quod {15}est lepra in sensu interno. [9] `Calvities' autem significabat naturale in quo nihil veri, ut apud Esaiam, Ascendit Bajith, et Dibon, excelsa ad fletum super Nebo, et super Medeba Moabus ejulabit, in omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa, xv 2:
apud eundem, Erit loco operis implexi calvities,...adustio loco pulchritudinis, iii 24. (s)Quod pueri qui dixerunt Elisaeo, Ascende calve, ascende calve, discerpti sint ab ursis e silva, 2 Reg. ii 23, 24, repraesentabat illos qui blasphemant Verbum, sicut quod inibi non verum; `Elisaeus' enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; inde quoque patet quantum tunc temporis valuerunt repraesentativa. (s) @1 i boni$ @2 i referebant$ @3 i quoad verum$ @4 essent$ @5 i talis$ @6 tales sunt caelestes homines$ @7 A d repraesentaverit ip referret$ @8 constat$ @9 i novum$ @10 I i sicut but A, Heb., Sch., RV all omit; AV has `like' in italics.$ @11 i sicut$ @12 verum repraesentatum$ @13 bonum$ @14 A has a further reference in m. Apud Davidem: Deus contundet caput hostium ejus, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21].$ @15 after interno$