Arcana Coelestia (Elliott) n. 3312

Previous Number Next Number See English 

3312. `Habitans tentoria': quod significet cultum inde, constat ex significatione `tentoriorum' quod sint sanctum amoris et inde cultus, n. 414, 1102, 2145, 2152; quod tentoria significent sanctum cultus inde est {1}quia antiquissimo tempore homo Ecclesiae qui in amore in Dominum fuit et inde in sancto cultu, in tentoriis {2}habitavit, et ibi suum cultum sanctum {3}habuit: et quia tunc repraesentari {4}coeptum sanctum amoris et inde sanctum cultus per tentoria, mandatum fuit ut Tentorium, secundum typum {5}ostensum Mosi in monte Sinai, facerent, et ibi cultum suum Divinum instituerent; exinde etiam festum tabernaculorum et quod tunc habitarent tentoria, erat ex causa repraesentationis sancti cultus qui fuit Ecclesiae caelestis homini; exinde patet quod per `habitare tentoria' significetur cultus. @1 quod$ @2 fuerit$ @3 habuerit$ @4 coepit$ @5 i qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church