Arcana Coelestia (Elliott) n. 3326

Previous Number Next Number See English 

3326. Quod `dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum' significet quod resurgeret dein, constat a repraesentatione `Esavi' quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302, 3322; et a significatione `mori' quod sit ultimum status cum aliquid desinit esse, de qua n. 2908, 2912, 2917, 2923; et quia finis prioris status est principium sequentis, hic per `vadere ad moriendum' significatur resurgere dein, simile quod per sepeliri; quod `sepeliri' sit resurgere, videatur n. 2916, 2917, 3256. Quod resurgeret dein, est quod bonum prioritatem seu dominium obtinebit super vero, postquam verum quoad tempus prioritatem habuerit apparenter, de qua re supra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church