3332. `Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium': quod significet bonum vitae donatum bono veri et bono doctrinalium, constat a repraesentatione `Esavi' quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; ex significatione `panis' quod sit bonum amoris in genere, tam caeleste quam spirituale, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, ita quoque bonum veri, nam hoc est bonum spirituale; et ex significatione `pultis lentium' quod sit bonum doctrinalium, `puls' enim seu pulmentum significat congeriem doctrinalium, n. 3316, `lentes' autem bonum (c)eorum; quod Jacob illa dederit Esavo, in sensu interno significat quod illa bona sint per doctrinam veri, quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305. [2] In ultimo hoc versu per haec verba et per illa quae sequuntur, describitur progressus quoad verum et bonum, quomodo se habet apud hominem spiritualem cum regeneratur, nempe quod primum addiscat doctrinalia veri; dein quod illis afficiatur, quod est bonum doctrinalium; postea quod per intuitionem in doctrinalia afficiatur veris quae in illis, quod est bonum veri; tandem quod velit vivere secundum illa, quod est bonum vitae; ita homo spiritualis cum regeneratur, procedit a doctrina veri ad bonum vitae: cum autem in bono vitae est, tunc invertitur ordo, et ex illo bono spectat bonum veri, ab hoc bonum doctrinalium, et ab hoc doctrinalia veri; ex illis sciri potest quomodo homo a sensuali homine fit spiritualis, et qualis homo est, cum spiritualis factus. [3] Quod bona illa, nempe bonum vitae, bonum veri, et bonum doctrinalium inter se distincta sint, constare potest illis qui expendunt; bonum vitae est quod profluit ex voluntate, bonum veri quod ex intellectu, bonum autem doctrinalium quod ex scientia; doctrinale est, in quo illa sunt. Quod `lentes' significent bonum doctrinalium, constat ex eo quod tritica, hordea, fabae, lentes, milium, zeae, sint talia quae significent panem, sed cum differentia in specie; quod `panis' in genere sit bonum, ex illis quae n. 276, 680, 2165, 2177 dicta et ostensa sunt, patet, ita species boni significantur per illa quae nominata sunt, species boni nobiliores per `tritica et hordea,' at minus nobiles per `fabas et lentes,' ut quoque patescit ab his apud Ezechielem, Tu sume tibi tritica et hordea, et fabam et lentes, et milium et zeas, et des illa in vas unum, et facias illa tibi ad panem, iv 9, 12, 13.