3343. Loquela angelorum interioris caeli est adhuc pulchrius et amoenius repraesentativa, sed ideae quae repraesentative formantur, non sunt expressibiles vocibus; et si exprimerentur aliquibus, excederent non modo captum sed etiam fidem; spiritualia {1}quae sunt veri, fiunt per modificationes lucis caelestis, in quibus affectiones, quae indefinitis modis mirabiliter variantur; et caelestia quae sunt boni, per variationes flammae seu caloris caelestis; ita movent omnes affectiones. In hanc interiorem loquelam etiam venit homo post corporis separationem, sed modo qui in bono spirituali est, hoc est, in bono fidei, seu quod idem, in charitate erga proximum {2}, cum vivit in mundo; nam interius in se illam habet tametsi hoc nescit. @1 i seu$ @2 i est$