Arcana Coelestia (Elliott) n. 3345

Previous Number Next Number See English 

3345. Exinde constare potest quod loquelae ordine interiores sint, sed usque tales {1}quod una existat ab alia ordine, et quod una insit alteri ordine; hominis loquela nota est qualis est, tum quoque cogitatio ex qua illa loquela, cujus analytica sunt talia ut nusquam explorari possint: spirituum bonorum seu angelorum primi caeli loquela et cogitatio ex qua illa, est interior, in qua adhuc mirabiliora et inexplorabiliora: angelorum secundi caeli loquela et cogitatio ex qua iterum illa, est adhuc interior, in qua adhuc perfectiora et ineffabiliora: angelorum autem tertii caeli loquela et cogitatio ex qua iterum {2}illa, est intima, in qua prorsus ineffabilia: et tametsi omnes loquelae tales sunt ut appareant sicut aliae (c)et diversae, usque tamen una est quia una format alteram, et una inest alteri; {3}sed quod existit in exteriore est repraesentativum interioris. Haec homo non credere potest qui non ultra mundana et corporea cogitat, ac ideo putat quod interiora apud illum nulla sint, cum tamen interiora apud illum {4}sunt omne, et exteriora, hoc est, mundana et corporea, in quibus ponit omne, {4}sunt respective vix aliquid. @1 ut$ @2 haec$ @3 i exterior est correspondens interiori$ @4 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church