Arcana Coelestia (Elliott) n. 3356

Previous Number Next Number See English 

3356. Quod `motus' sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in altera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen (t)ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; `motus' itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno.

CAPUT XXVI

1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem. 2. Et apparuit ad illum JEHOVAH, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te. 3. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo. 4. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. 5. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas. 6. Et habitabat Jishak in Gerar. 7. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. 8. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. 9. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. 10. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum. 11. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur. 12. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei JEHOVAH. 13. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. 14. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. 15. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere. 16. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde. 17. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi. 18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami; et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus. 19. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum. 20. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae; et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo. 21. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah. 22. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra. 23. Et ascendit exinde Beershebam. 24. Et apparuit ad eum JEHOVAH in nocte illa, et dixit, Ego DEUS Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum. 25. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum; et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum. 26. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phichol dux exercitus illius. 27. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis? 28. Et dixerunt, Videndo vidimus, quod fuit JEHOVAH cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te. 29. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus JEHOVAE. 30. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt. 31. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace. 32. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt; et dixerunt ei, Invenimus aquas. 33. Et vocavit eum Shiba, propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc. * * * * 34. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei. 35. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church