Arcana Coelestia (Elliott) n. 3365

Previous Number Next Number See English 

3365. `Et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem': quod significet doctrinalia fidei, constat a repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630: quod `Jishakus' sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, n. 3012, 3194, 3210, et quoque quoad Divinum Verum, quod repraesentatur per conjugium Jishaki cum Rebecca, n. 3012, 3013, 3077, ita per `Jishakum' hic repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, nam cum Jishako fuit Rebecca, {1}et dicta soror; a repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2530; a significatione `regis Philistaeorum' quod sint doctrinalia; quod `rex' in sensu interno sit verum quod est doctrinalis, videatur n. 1672, 2015, 2069; et quod `Philistaei' sint scientia cognitionum, quae quoque est doctrinalium, n. 1197, 1198; et (c)a significatione `Geraris' quod sit fides, n. 1209, 2504; inde patet quid significatur per quod `iverit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem,' nempe quod ex Domino doctrina fidei spectans rationalia, seu quod idem, doctrinalia fidei. [2] Doctrinalia dicuntur omnia illa quae sunt doctrinae, quae quatenus recipi possunt et agnosci in caelo ab angelis et in terra ab hominibus, dicuntur spectare rationalia; est enim rationale quod illa recipit et agnoscit; sed rationale est tale {2}ut nusquam capere possit Divina, est enim finitum, et hoc non capere potest illa quae sunt Infiniti, ideo Vera Divina a Domino coram rationali sistuntur per apparentias; inde est quod doctrinalia non sint nisi quam apparentiae Veri Divini, seu non nisi quam caelestia et spiritualia vasa in quibus Divinum; et quia Divinum in illis, hoc est, Dominus, ideo afficiunt, inde conjunctio Domini cum angelis et hominibus. @1 quae$ @2 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church