Arcana Coelestia (Elliott) n. 3374

Previous Number Next Number See English 

3374. `Dabo omnes terras has': quod significet spiritualia, constat ex significatione `terrarum' quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua supra n. 3368; quae apparentiae quod sint vera etiam supra n. 3364, 3365 ostensum est, proinde spiritualia, haec enim non aliud sunt quam vera a Divino, ut constare potest ex illis quae multoties de significatione spiritualium dicta sunt: per spirituale in genuino sensu intelligitur ipsa lux veri quae a Domino, sicut per caeleste omnis flamma boni a Domino; inde constare potest quod quia lux illa influit a Domino tam in rationale quam in naturale hominis, spirituale praedicetur de utroque, et quod sit Divinum quoad verum quod influit. Ex tus sciri potest quid per spirituale in genuino sensu significatur, et quod sit spirituale rationale et spirituale naturale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church