Arcana Coelestia (Elliott) n. 3376

Previous Number Next Number See English 

3376. Sensus internus binorum horum versuum est quod Divinum Verum cum influit per rationalia, sistat apparentias veri, ac ita fructificet {1}et multiplicet se quoad bonum et verum, per quae Dominus (t)conjungit Se cum angelis et hominibus: quod hic sensus sit, non videri potest {2}ex prima expositione, ubi sparsa {3}apparent, nempe ex his quae n. 3366, Quod ex Divino cogitatio fuerit, ne ad scientifica sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, et quod inde instructio ex Divino, ac incrementum, ita bonum et verum quae spiritualia, per quae conjunctio Domini {4}cum illis quae in Verbo Ipsius; sed haec quae ita sparsa apparent coram homine, sunt usque in sensu interno ordinatissime conjuncta, et coram angelis seu in caelo apparent et percipiuntur in pulcherrima serie, immo cum repraesentativis angelicis in forma caelesti {5}, et hoc cum varietate ineffabili: tale est Verbum ubivis in sensu suo interno. @1 se et multiplicet I$ @2 in$ @3 sunt$ @4 illis qui in regno Ipsius$ @5 i in qua Divinum a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church