Arcana Coelestia (Elliott) n. 3382

Previous Number Next Number See English 

3382. `Et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas': quod significet per continuas revelationes ex Se Ipso, nempe sicut per tentationes, etiam per illas univerit Essentiam Divinam Humanae, constare potest ex eo quod `observare observanda, praecepta, statuta et leges' involvant omnia Verbi, nempe `observanda' omnia ejus in communi, `praecepta' ejus interna, `statuta' ejus externa, et `leges' omnia in specie; haec quia praedicantur de Domino, Qui ab aeterno fuit Verbum, et a Quo omnia illa, in sensu interno non significari potest quod Ipse illa observaverit, sed quod illa Sibi Ipsi, cum in statu unitionis Humani cum Divino fuit, revelaverit: [2] haec quidem prima specie apparent remotiora a sensu litterae, etiam a proximo sensu interno, at usque cum haec verba leguntur ab homine, ille sensus eorum verborum in caelo est; nam ut aliquoties prius dictum et videri potest ab exemplis n. 1873, 1874, sensus litterae in ascensu versus caelum exuitur, et loco ejus alius caelestis subit, usque adeo ut non cognosci possit quod sit inde; qui enim in caelo sunt, in idea sunt quod omnia Verbi in sensu interno agant de Domino, et quoque quod omnia {1}Verbi sint a Domino, etiam cum fuit in mundo, quod ex Divino, ita ex Se Ipso, cogitaverit, et Sibi omnem intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino acquisiverit, ideo ex illis verbis non aliud percipiunt; nam observare omnia Verbi, tam interna quam externa, quae significantur per `observare observanda, praecepta, statuta et leges' non praedicabilia sunt de Domino, quia Ipse fuit Verbum, proinde Ipse Qui observandus, Ipse praeceptum, tum Ipse statutum, et Ipse lex, spectant enim omnia illa Ipsum, ut Primum ex Quo, ac ut Ultimum ad Quem; ideo per illa verba in sensu supremo non aliud significari potest quam unitio Divini Domini cum Humano per continuas revelationes ex Se Ipso: quod Dominus ex Divino, ita a Se Ipso, cogitaverit, secus ac alii homines, videatur n. 1904, 1914, 1935; et quod Sibi Ipsi acquisiverit intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino, n. 1616, 2500, 2523, 2632. [3] Quod `observare observanda' sint omnia Verbi in communi, et quod `praecepta' sint Verbi interna, `statuta' Verbi externa, et quod `leges' sint omnia Verbi in specie, in genuino sensu, constare potest a multis locis in sensu interno spectatis, quorum aliqua licet afferre, ut apud Davidem, Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae; beati custodientes testimonia Ipsius;...utinam dirigantur viae meae ad custodiendum statuta Tua:...statuta Tua custodiam; ne desere me usque adeo:...in toto corde meo quaesivi Te, ne aberrare me fac a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi Verbum Tuum, ut non peccem Tibi: benedictus Tu Jehovah, doce me statuta Tua; labiis meis narravi omnia judicia oris Tui: in via testimoniorum Tuorum laetor:...in mandatis Tuis meditor;

et respicio vias Tuas: in statutis Tuis delector; non obliviscor Verbi Tui: retribue servo Tuo, ut vivam, et custodiam Verbum Tuum, revela oculos meos, ut videam mirabilia e lege Tua:...ne absconde a me praecepta Tua:...vivifica me juxta Verbum Tuum:...doce me statuta Tua; viam mandatorum fac me intelligere, Ps. cxix 1-27;

agitur ibi in toto psalmo de Verbo et de illis quae Verbi sunt, quae quod sint `praecepta, statuta, judicia, testimonia, mandata, viae' patet, sed quid illa in specie significant, nullatenus ex sensu litterae videri potest; in illo vix nisi quam repetitiones ejusdem rei sunt, at ex sensu interno in quo aliud prorsus per `praecepta,' aliud per `statuta,' et alia per `judicia, testimonia, mandata, vias' significantur: [4] similiter alibi apud eundem, Lex Jehovae perfecta, reducens animam; testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta, laetificantia cor: praeceptum Jehovae purum, illuminans oculos; timor Jehovae mundus, stans in aeternum; judicia Jehovae veritas, Ps. xix 8-10:

et in Libro Regum, David ad Salomonem, Observabis observandum Dei tui, ad ambulandum in viis Ipsius, ad servandum statuta Ipsius, et praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et testimonia Ipsius, juxta scriptum in lege Mosis, 1 Reg. ii 3;

`observare observandum' pro omnibus Verbi in communi, primo enim loco nominatur, et sequentia spectat ut minus communia, est enim observare observandum idem ac servare servandum: apud Mosen, Amabis Jehovam Deum tuum, et observabis observandum Ipsius, et statuta et judicia Ipsius, et praecepta Ipsius, omnibus diebus, Deut. xi 1;

ubi `observare observandum' seu servare servandum similiter pro omnibus Verbi in communi; `statuta' pro Verbi externis qualia sunt ritualia et quae repraesentativa et significativa sensus interni sunt; `praecepta' autem pro Verbi internis qualia sunt illa quae sunt vitae et doctrinae; imprimis quae sunt sensus interni; sed de significatione praeceptorum et statutorum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum. @1 quae in Verbo sunt, a Domino sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church